- LAICI
- LAICIvide supra, in voce Clerici. Item infra, Narthex, Navis. Sed et Laici, in Monasteriis dicuntur, qui vulgo Conversi, Oblati, Donati; de quibus vide Haeften. Disquisttion. Monasticar. l. 3. tract. 1. disquis. 8. et Menard. ad Concardiam Regular. p. 1028. laudatos C. du Fresne in Glass. ut et supra Fraternitas. Frnresconscripticii acin fra Redditi: ubi tamen hosce Conversit in seriores. videbimus ex eod. Ceterum Laicis, de Fide Catholica verba facere privatim velpublice, interdixisse Alex. IV. Pontif. c. 2. de Haer. in 6. Siegelius refert, apud Ioh. Calvin. :exsic. Iurid. plura videapud Cl. Soicer. in voce Λαϊκὸς. Ut de Laicorum libris, h. c. imaginibus sacris, uti hodieque a nonnullis hae vocantur, aliquid adspergam: inter alias simulacrorum excusationes etiam haec olim a Gentilium sapientioribus adhibebatur, scire se quidem, nullam esse in simulacris divinitatem, sed ea inventa, ut eorum contemplatione et adspectu imperirum vulgus in Officio contineretur, quasi Diis praesentibus. Sic Cic. de LL. l. 2. c. 11. Melius Gtaci atque nostri; qui ut augerent pietatem in Deos, easdem illos quas nos urbes, incolere volaêrunt. Affert enim haec opinio religionem utilem eivitatibus, siquidem et illud benê dictum est a Pythagora ----- tum maxime et pietatem et religionem versari in animis cum vebus divinis operum daremus. Et quod Thales qui Sapientissimus in septem fuit homines existimare oportere, omnia, quae cernarentur Deorum esse plena; fore enim omnes castiores, veluti qui in sanis essent, maxime religiosis. Est enim quadam opinione species Deorum in ocuiis non solum in menribus. Et Porphyrius hinc diserte τ`α ἀγάλματα plebeculae vocat βίβλους, libros, apud Euseb. de Praepar. Euang. l. 3. Σοφίας Θεολόγου νομήματα δεικνὸς, οἷς καὶ τὸν θεὸν, καὶ τοῦ Θεοῦ τ`ας δυνάμεις διὰ ἐικόνων συμφύλων αἰςθήσει ἑμήνεισαν ἄνδρες, τ`α ἀφανη φανεροῖς ἀποτυπώσαντες πλάσμασι τοῖς καθάπερ ἑκ βίβλων τῶ ἀγαλμάτων ἀναλέγειν τ`α περὶ Θεῶν μεμαθηκόσι γράμματα. Θαυμαςτόν δὲ οὐδεν, ζύλα καὶ λίθους ἡγῖαςθαι τὶ ζόανα τοὺς ἀμαθεςτάτους κατ`α δη καὶ τῶ γραμμάτων οἱ ἀνόητοι λίθους μὲν ὁρῶσι τ`ας ςτύλας, ζυλα δὲ τ`ας δελτους, ἐζυφασμένην δε πάπυρον τ`ας βίβλους. Vide Herald. de Arnobis ista l. 6. Sed propter indomitum atque imperitum vulgus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.